[160] EPISTOLA LX.

IACOBUS ARMINIUS

IOANNI DRUSIO

Vir Cl. Idemque Doctissime; Incidebat mihi hisce diebus ex occasione desiderium legendi libros tuos, quos de Hasidaeis & sectis Iudaeorum contra Nic. Serrarium edidisti: inter legendum autem ita crevit desiderium, ut de manu non deposuerim antequam integros uno velut spiritu perlegissem. Legi autem ut meus est mos legere omnia scripta, unis iis exceptis quae •κατ' εξοχην• scripturae appellentur, citra affectum praejudicium; quod eo mihi est facilius, quia nulli me sententiae mancipavi, non de rebus divinis, nisi quam scripturae plane & perspicue enuntiant, nec de aliis rebus ullis, nisi quam video argumentis adstrui: quibus etiam vel fidem vel opinionem accommodo, prout vel verisimilitudinem vel necessitatem habere comperio documenta. Extorquet autem res ipsa, ut tibi potius quam Serario assentiar: ut tu mihi munire sententiam tuam videris, ita ille lubrice versari in explicatione & probatione suae. Tu ex penu scientiae multorum annorum studio comparatae depromere tua videris, ille ut authoribus obiter inspectis, & non raro ex relatione aliorum & conjecturis ista nixis pleraque proferre. Non hoc dico quia tu meae professionis vel sectae es affecta, ille pontificiae. Quid enim ista ad dissensionem nostram cum religione pertinent. Neque etiam si pertinerent, a quo vel quali dicantur attendo, sed oculo puro in rem non in auctorem retorto lego quae lego. Quae ipsa res me multorum calumniis fecit obnoxium. Fateor autem me tibi plurimum debere ob operam istam navatam. Multa enim mihi non modo antea non satis cognita, sed ne cogitata quidem docuisti. Quidni enim syncere profitear, quod dictat conscientia? Et quotusquisque idoneus est istis talibus ex suis authoribus eruendis? Hujus ipsius rei luculentum specimen praebet ipse Serarius, qui nec a libris nec a notitia linguarum videtur esse destitutus. Attamen tam multa errata in illius interpretationibus commonstras, quae etiam ego, quamvis modicam Hebraicae tantum linguae cognitionem adeptus animadvertere possum te sic praeeunte, ut confirmer in ista sententia, quam a multis annis habui, tuos labores non modo miles nobis esse, sed & magnopere necessarios, si quidem illorum, quae saepe sine aliquo dedecore & errore circa sensus nonnullorum scripturae locorum, a nobis nesciri possunt, ignari porro manere nolimus. Perge igitur bene de studiis Theologicis mereri; conciliabit tibi opera ista magis magisque, quanquam in tenui videatur posita, & famam tibi & benevolentiam eorum, quos non pudet discere quae ignorant, & per se discere nequeunt: ex quorum numero ego me profiteor. Duo autem prae caeteris non possum non vehementer laudare. Primum est, quod aperte pronuntias te adhuc dubitare & sententiam suspendere ubi argumentis prolatis plenum adsensum tribuere vereris. Alterum, quod neque sententiam mutare detrectas ista aetate & tot annos in rebus istis versatus. Quae ipsa tanto magis amo, quanto meo proposito sint propinquiora. Neque enim tantum discrimen inter ea quae tu exactas, & quae ego, esse existimo, ut mihi omnino non liceret alicubi •επεχειν• & sententiam suspendere, quum non omnia religionis aeque sint necessaria. Et hoc ipsum in me calumniantur multi, qui omnium rerum scientiam scrinio pectoris sui inclusam gestant, ex quo de quaqunque re rogati non nisi oracula obviis auribus & animis excipienda proloqui se arbitrantur. Neque pudet sententias nonnullas aliquando a praeceptoribus instillatas mutasse, quum mihi videor argumentis firmissimis probare posse mutationem in melius factam esse: quod & paratus sum demonstrare simulatque cum fructu citra tumultum fieri poterit. Caeterum tam mihi firma est in istis meis sententiis conscientia, ut calumnias teterrimas, quae de me per Germaniam, Galliam, Angliam, Sabaudiam (ecce quantopere ego homuncio per diligentiam fratrum meorum nobiliter, de quo alioquin vix quispiam extra Hollandiam nostram vel sciret quidpiam vel loqui dignaretur) sparguntur, citra ullum animi motum excipiam, praeterquam, commiserationis quem debeo fratribus tantopere ad versus DEUM & proximum peccantibus. Haec ipsa conscientiae securitas facit, ut hominum etiam mihi amicorum monitis, quibus suadent ut calumnias confutem, praepropera festinatione parendum mihi non existimem. Neque vereor eousque animos sive magnatum sive doctorum hominum, sive eorum qui ex plebe sunt, praejudiciis adversum me occupatum iri, ut sententias meae & propositi vel sola explicatione etiam de facili eximi non possint. Imo vero ista tanta & tam praecox fratrum meorum adversus me machinatio certissimum mihi ipsorum de propria caussa diffidentiae judicium est. Qui enim fidit non praefestinat IEHOVA fretus, in quo solo ipsi omne est auxilium; & mihi sane in illius unico verbo, pro cujus solius veritate, perfectione, & perspicuitate adversus omnium hominum qualiumcunque traditiones decertare non desinam, dum vitam mihi ipse benignus largiri dignabitur, neque unquam patiar, ut Ecclesiae CHRISTI quaepiam norma alia sive sub secundariae sive sub alio titulo obtrudatur, quam unica illa V. & N. T. libris comprehensa. Et video id necesse esse suscipi studium etiam apud nos, qui non ira pridem hoc thema adversus Pontificios inprimis ursimus, at jam velut deserentes vadimonium, etiam confessiones, & catecheses, ut pote a doctis viris conscriptas, variis judiciis adprobatas, temporis diuturnitate (incipiunt enim XL. annorum praescriptionem proferre) firmatas, sanguine martyrum corroborates, tanquam traditiones, ad quarum normam scripturae explicari debeant, Ecclesiis earumque ministris praescribere non verecundamur. In vestra autem Frisia & Groningensi ditione hoc a nonnullis agi non intellego modo, sed & certo scio, inter quos praecipua nomina D. SIBRANDUS, ACRONIUS Groningensis & BOGERMANNUS. Quo tandem abibimus , si sub initium reformationis ad pontificium agendi morem relabimur? DEUS nostri misereatur & Ecclesiae suae adflictissimae opera servet ut in sola scripturarum veritate fundata debita pietatis munia DEO exsolvere, & vicissim ab eo diuturnae pacis gratissimo munere potiatur. Vale Vir Doctissime & multis mihi nominibus observande, cum bono DEO, cui te & omnia tua commendo. Lugd. Bat. VI. Aprilis. MDCVIII.